- MARCUS Aurelius Antonius Bassianus Varius Heliogabalus
- MARCUS Aurelius Antonius Bassianus Varius Heliogabalusvictô Opiliô Opiliô Macrinô imperavit A. M. 4181. A. C. 219. Fuit hic impurus, superbus, crudelis, honores et dignitates contulit in aurigas, minos, histriones, cumque omnia sordide ageret inireturque a viris, statim milites facti paenituit: quare in Alexanderum heliogabali consobrinum inclinavêre animos: tandemque Heliogabalum cum matre et fatellitibus interfecêre, operam etiam dante Alexandri matre, quae militibus clam pecunias dabat. Tractum est cadaver per Circi spatia, priusquam in Tiberim praecipitaretur. Ael. Lamprid. in Heliogab. Herodian. l. 5. Vixitann. 18. imperavit 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.